- AMPHIARAUS
- AMPHIARAUSOeclei fil. (a quo Occlides dictus) et matitus Eriphyes, Graecus vates, quem Adrastus Rex secum ad bellum Thebanum ducere voluit: sed ille praesciens vel per somnia, vel per avium volatum Paufan. l. 1. se illinc non rediturum, latuit; et cum diu inveniri non potuisset, tandem ab Eriphyle uxore sua aureômonili ab Adrasto Rege corruptâ, productus est, atque ita proficisci coactus, primô die quô ad Thebas venit, postquam telum eius, ab aquia, in auras sublatum, in laurum versum esset, hiatu terrae absorptus est. Homer. Od. 15. v. 244.Α᾿υτὰρ Ο᾿ικλείης (genuit) λαοςθόον Α᾿μφίκρηον,Ο῝ν περὶ κῆρι φίλει Ζεὺς τ᾿ Α᾿ιγίοχος καὶ ἈπόλλωνΠαντόιην φιλότητ᾿ οὐδ ἵκετο γήραος οὐδὸν,Ἀλλ᾿ ὄλετ᾿ ἐν Θήβησι, γυναίων ἕινεκα δώρων.Notus homo mersis Amphiar aus equis.Horat. l. 3. Od. 16. Concidit augurisArgivi domus ob lucrumDemersa excidio. -------Pro Deo cultus est post mortem, templumque apud Oropos habuit ex marmore candido constructum, ubi Fons, et Ara, cuius descriptio exstat apud Pausan. in Atticis. Cicer. l. 1. c. 40. de Divinat. Am phiar aum sic honor a vit fama Graeciae. Deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est bumatus, oracula peterentur. Historiam eius latissime scripsit Diodor. Sic. l. 5. c. 5. Pausan, in Att. et Stat. Theb. l. 7. Vide Plut. in Paral. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.